Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/018

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[017]
Nächste Seite>>>
[019]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


Godefridum van den Eychorn ac etiam Godefridum Proefft[1]; aliudque inde dicere nesciens causam sue sciencie reddens super hiis et per ea que predixit item interrogatus dixit, quod non deposuit prece, pretio, amore, timore, ira, rancore vel odio sed solum pro veritate dicenda et quod de suis depositis commodum sive lucrum habere non speraret. Deinde Katherina de Eschwilre testis producta, habens in etate annos quadraginta, ut asseruit et realiter ex aspectu sue faciei poterat apparere, iuravit suis digitis erectis per deum et omnes sanctos eius dicere veritatem super hiis et in quibus eam per me notarium subscriptum examinari contigerit. Item interrogata dixit, in duabus vel tribus noctibus septem quandoque sex cum fustibus et gladiis circum et circa domum dicti Godefridi de Eychorn transeuntes, pausam ibidem facientes ac sepius se vertentes stare vidisset dicique hoc idem a quodam Wilhelmo de annulo aureo audivisset ac etiam aliis personis utriusque sexus, dictasque excubias sepe ad tertiam vel quartam horam post mediam noctem durasse vidisset; sed quid facere presumebant hoc ignorat et ignoravit: dici tamen audivisset huiusmodi excubias ob domicellum Godefridum de Eychorn et Godefridum Proefft esse et fuisse factas. Aliudque dicere nesciens, causam sue sciencie reddens super eisdem que predixit, item interrogata dixit, quod non deposuit prece, pretio, odio. amore, favore, ira vel rancore sed simpliciter propter veritatem dicendam quodque de suis depositionibus lucrum vel commodum non haberet nec imposterum habere speraret. Postremo Tilmannus Stieler testis tertius, habens in etate annos viginti sex, ut asseruit, iuravit erectis suis digitis per deum et omnes sanctos eius dicere veritatem super quibus ipsum a me notario subscripto contigerit interrogari. Item interrogatus dixit, se in duabus noctibus vidisse ante dictam domum dicti domicelli Godefridi interdum quinque aut sex quandoque septem fustes, clavas et gladios habentes, et quod dictam domum libenter per foramina inspexissent si illud potuissent, etiam eorum aliqui fenestram stabuli, ut sibi testi loquenti apparuit, accesserunt, per quam libenter fenestram inspexissent si valuissent, multotiens etiam dici audivisset huiusmodi excubias esse factas propter dictum domicellum Godefridum de Eychorn et Godefridum Proefft. Aliud aut alia inde dicere nesciens quam taliter ut predixit, item interrogatus dixit quod non deposuit prece, pretio, amore, timore, rancore, ira vel odio sed


  1. Der in dieser und in der folgenden Urkunde genannte Godefridus Proefft ist unzweifelhaft identisch mit dem in Urkunde XIV. erwähnten Godart Proist. Der Name dieser Achener Familie findet sich gewöhnlich Proist oder Proest geschrieben.