Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/022

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[021]
Nächste Seite>>>
[023]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


ipsisque dominis Aquensibus diceret, domicellum Godefridum de Eychorn inchoatorem novi regiminis in urbe Aquensi inchoati fuisse atque cives ad dictum novum regimen deducendum tenuisse et instigasse, quod que si facere ac dicere vellet, quod urbem Aquensem reintraret ut per prius ibidem habitavit habitando; dictusque loquens testis eidem Bendel predicto respondebat, quod hoc nequaquam diceret quoniam nichil inde sciret, itaque venire noluit et recusavit. Tandem vero ob preces sculteti ville de Aldenhoeven ad villam zer Wijden volgariter transivit nuncupatam, ibidemque Gerardus de Wijlre, Johannes Elreborn, scabini, et Johannes van der Hagen, proconsules urbis Aquensis antedicte, ab ipso loquenti teste petiverunt, ut diceret id quod ad Portzetum in balneo ipse testis unacum Godefrido de Eychorn, Godefrido Proefft et aliis quampluribus pertractasset et qualis eorum conspiracio fuerat, quod si ipsis diceret sibi loquenti testi prodesset et ipsius profectum fieret. Ipse vero loquens testis prelibatis Gerardo de Wijlre, Johanne [1] Elreborn, scabinis, et Johanne [2] van der Hagen proconsulibus urbis antedicte respondit, se unacum dominis Conone van den Eychorn, Godefrido van den Eychorn, Godefrido Proefft et Stephano sartori ac aliis ad balneum in Portzeto fuisse, nil tamen mali contra dominos Aquenses inibi tractasse neque etiam omnes alii, qui protunc in balneo fuerunt, de aliquo alio tractavere quam de communi utilitate civitatis predicte. Item dicit ipse loquens testis requisitus, quod non sit excommunicatus, infamis, criminosus, periurus, nec aliquo crimine ut sperat irretitus, quod presens suum testimonium valeat seu possit in aliquo retardari vel alias quomodolibet viciari. Item interrogatus dicit, quod premissa per eum deposita nou deposuit prece, precio, gracia, odio vel favore sed pro sola et mera dumtaxat veritate dicenda. Item dicit, quod non sit instructus, informatus vel alias subornatus ab aliquo super huiusmodi suo testimonio sie ferendo, nec sperat habere lucrum aut commodum ex victoria cause presentis.

       Acta fuerunt hec Traiecti Leodiensis diocesis in domo dicti domicelli Godefridi de Eychorn sub anno, indictione, mense, die, hora et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honestis viris Johanne dicto van den Kirchoff et Theoderico Witter iuniori, opidanis Traiectensibus laycis dicte diocesis ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

       Et ego Georgius Lutzenburch de Aquisgrani, clericus Leodiensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia premissis omnibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et


  1. So das Original.
  2. So das Original.