Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/093

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[092]
Nächste Seite>>>
[094]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


tabelliones ac Doctores Comitesque et Capitaneos ereandi et id genus multa faciendi, Vt quam latissime publico Imperiali et nostro patet diplomate per eundem Augustissimum Carolum Quartum decreto datoque Pragae Anno Domini Millesimo Trecentesimo sexagesimo tertio, tertio kal. Junij Regnorum eius Anno decimo septimo, Imperii autem octauo Diplomate inque bulla aurea appendente roborato ac vice Maguntinensis Archiepicopi Gerlati[1] per Germaniam sacri imperij Archieancellarij per Reuerendissimum Joannem Luthomuschlensem Episcopum aulaeque Carsarcae Canrellarium subscripto atque completo. Cum igitur ex multorum tam lllustrium quam Nobilium aliorumque Excellentissimorum Praestantissimorumque virorum testimonio nobis efficaciter relatum et nunciatum sit: tum etiam nos ipsi proprijs auribus agnouerimus, quanta vel a pueris morum integritate, quanta Philosophiae simul et Jurisprudentiae cognitione, quam fideliter iam per continuum nouennium et ultra inter alios apud maxime illusirem et Generosum Dnum Oswaldum Trapp, Archiducalis comitatus Tyrolis splendidissimum membrum suo officio ac praeclaro munere functus sit, quanta denique omnium virtutum ac bonarum artium copia Excellens admodum et Egregius D. Gottfridus Fabricius Gangelio Juliacensis Jur. Utr. Doctor amplissime ornatus existat ita ut quemadmodum ab omnibus approbatur, amatur et honoratur, sic etiam aliquo a nobis et eo quidem eminenti atque eximio tantarum eius virtutum praemio decorari meritus sit: Iccirco nos Ferrandus antedictus propensa nostra erga praestantes et excellentes viros beneuolentia ducti, occasione et opportunitate nobis oblata de eodem uiro Eximio non secus ae de virtute ipsa bene merendi deliberato consilio et ex certo proposito moti hunc ipsum admodum Excellentem D. Gotfridum Fabricium Gangelio Juliacensem Jur. Utr. Doctorem et fratrem suum quem unicum sibi tantum habet virtutibus clarum et nobis similiter optime probatum virum Joannem Fabricium Nomine, Martini Fabricii ciuis Gangeltani filios, legitimo Toro natos cum omnibus suis seu eorum legitime descendentibus liberis adoptiuis etiam et legitimatis filiis et heredibus Familiae Fabriciorum nomen habentibus et sibi assciscentibus masculis tam praesentibus quam futuris ex nostra super allegata auctoritate Caesarea praesentium litterarum nostrarum praesentisque publici priuilegii serie in perpetuum Nobilem Nobilesue creamus et Nobiles esse uolumus, non aliter ac si parentibus Maioribusque Nobiles ratione generis progeniti essent Eisdemue et praeterea omnibus ac singulis ex eis descendentibus iam natis vel nascituris in perpetuum (dummodo tarnen legitimi nati uel facti


  1. So das Original