Beiträge zur Genealogie der adligen Geschlechter 3 (Strange)/076

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge zur Genealogie der adligen Geschlechter (Strange)
1  2  |  Heft 3  |  4  5  6  7  8  9  10  11  12

Inhalt  |  Errata  |  Beilagen: A B C D

Glossar
GenWiki E-Book
<<<Vorherige Seite
[075]
Nächste Seite>>>
[077]
Strange 03.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: fertig
Dieser Text wurde zweimal anhand der angegebenen Quelle korrekturgelesen.

instantes preces Priorisse et puellarum Conuentus sepedicti Sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Item et nos Priorissa et Conuentus recepta copia presencium litterarum de verbo ad verbum sub Sigillis predictorum obligamus nos et nostrum Conuentum esse astrictos ad omnia et singula velut sunt prescripta Sub sigilli nostri Conuentus appensione. Datum Anno domini M.CCC. quinto In crastino beate Agnetis virginis.

2. Erbtheilung zwischen Diederich von Eller dem Jüngern und Arnold von Eller seinem Bruder v. J. 1309.

      Vniuersis presentem litteram visuris vel audituris. Nos Adolphus Decanus dei gracia ecclesie Werdensis. Henricus dictus de Elner presbiter Canonicus ecclesie in Gerisheym. Theodericus Miles senior de Elner. et Wilhelmus Miles de Milenvorst salutem et cognoscere veritatem. Nouerint vniuersi quod nos predicti, electi, et statuti, deputati et ordinati veri arbitri seu arbitratores inter dominum Theodericum juniorem et dominum Arnoldum Milites fratres de Elner super diuisione et ordinacione bonorum et reddituum suorum sicut ad eos ex hereditaria successione sunt deuoluti. tamquam veri arbitratores arbitrando pronunciamus statuimus volumus et ordinamus quod dominus Arnoldus Miles predictus habeat et possideat pro sua porcione Curtem in Strephele cum omnibus suis attinenciis, et quatuor marcarum redditus que dantur singulis annis racione homagii in villa que dicitur Herzoginrode. Item et octo marcarum redditus que dantur annuatim in nouo castro domini Comitis de Monte qua ibidem enim castellanus. preterea simul capient et habebunt dicti fratres equaliter viginti et quinque marcarum redditus qui dantur eis singulis annis ex parte domini Gerardi de Bernsowe Militis. Si vero dictus dominus Gerardus vel sui heredes dictas viginti et quinque marcas vellet vel posset redimere in parte vel in toto quicquid ex inde peruenerit equaliter parcientur. Insuper Theodericus predictus dabit et dare tenebitur dicto Arnoldo suo fratri viginti et quinque marcas brabant. den. vt eo melius de suis debitis eum stringentibus se valeat exhonerare. Adiectum est eciam quod si dominus Th. Miles predictus absque prole vel herede decederet vxor eius nullum jus siue dominium in castro Elner optinebit. In cuius pronunciacionis et diuisionis testimonium