Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/084

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[083]
Nächste Seite>>>
[085]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


in matrimouium elocata est. Ex quo Leonardo et Agnete prouenerunt frambachius, qui duxit N. de Metternich. Euerhardus improlis, Leonardus qui duxit Annam de Eys dictam Beusdael, et Margaretha Gulpen nupta Henrico de St. Fontaine, ex quibus postremis nempe Henrico de St. Fontaine et Margaretha geniti essent N. de St. fontaine, quae nupsit Domino N. de Schoenhouen.

       Secundo aliam magis extensam tabulam eadem manu prout praefatus Dominus declarabat seriptam et apud so declarantem reperbilem intentionis ostendere supra praefatum primum stipitem Ioannem Berlolff fuisse consulem et Scabinorum magistrum urbis Aquensis et ad Caesaream Maiestatem ablegatum. Verba autem Tabulae iuxta translatum haec erant: Dominus Ioannes Bertolff Caesareae maiestatis Commissarius, Consul et scabinorum magister Aquisgrani, Agnes de Kettenis in primo matrimonio.

       Tertio aliud attestatum admodum reuerendi Domini Joannis Baptistae Bierens Archipresbyteri officialis et vicepraepositi Aquensis quod adhuc recenti et illaeso sigillo sub secunda Currentis Augusti expeditum et extractus authenticus ex libris feudalibus folio 106 et 107 antefati vicepraepositi et eius Curiae feudalis erat, intendens demonstrare supratactum Ioannem Bertolff fuisse iuxta Tabulam genealogiae scabinum Aquensem, habuisseque ex Domicella Agnete Kettenis in filium Simonem Bertolff idque circa annum 1182. Tenor autem extractus iuxta translatum in effectu talis erat, quod nempe loannes Bertolff scabinus Regiae sedis et urbis Aquensis coram Woltero de Bilsen Canonico et pro tempore vicedomino Aquensi in usum Simonis legitimi sui NB ex domicella agnete de Kettenis uxore filij cesserit et transportauerit haeredium suum in Belua prout sub parochia de walhorn situm est.

       Quarto aliud documentum antiqui Caracteris in pergameno, cuius sigillum deperditum quidem, sed locus affixionis abunde apparebat, et in cuius dorso exterius partim antiqua partim paulo recentiori manu scripta erant haec verba: Ioan. Bertolff van etc. Item 1493 D. et renontiation de Iean Bertolff du Total fieue de Beluen en faueur de son frere Simon cadet par mij liberme 1493 etc. Interius vero in margine haec verba: „Echibitum 25 Augusti 1655“ quodque inter documenta Domini Ioannis Philippi de Bertolff de Beluen reperibile est probando per illud, ante memoratum Ioannem Bertolff iuxta saepe dictam tabulam in uxorem agnetem de Kettenis ex caque Ioannem et Simonem filios habuisse quodque Pater Mater praetactique filii iam tunc temporis titido nobilitatis Juncker et