Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/085

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[084]
Nächste Seite>>>
[086]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


Juffraw insigniti fuerint, prout ratione Juffraw apparuit ex attestato sub vers. 3 hic supra. Erant autem hoc Documentum literae Iudiciales Scabinorum in Walhorn de Anno 1493 prima Iouis post festum sancti Lamberti erectae et contextus in suo significata seruiente et essetitia talis, nempe Juncker seu Domicellum loannem[1] Bertolff fratri suo domicello Simoni cessisse coram dicto Iudicio in Walhorn haeredum in libermé et in Merols aliosque reditus in Kettenis et alibi extra parochiam de Walhorn sitos, quae Dominus pater eius loannes Bertolff ipsi Domicello loanni in matrimonium seu donationem propter nuptias promiserat et quae nihilominus Domicello |: Junckeren :| Simoni filio suo et fratri Iohannis liberé dederat et ulterius praefatum Domicellum loannem Domino Patri suo Ioanni et Domicellae Agneti matri suae reditum ad vitam annue in festo Andreae cedentem et facientem 50 modios auenae mensurae Aquensis et quinquaginta bonos capones et quindecim florenos seu pro quolibet floreno 20 stufferos aquisgrani in sui patris domum libere soluendos promisisse proptereaque omnia bona sua obligasse.

       Quinto binas antiquas sedis nostrae scabinales sigillatas Iudiciales literas primas de Anno 1492. 17 martij, alteras de 1498. 8 Aprilis ambas Charactere adhuc iilaeso octoque sigillis munitas, ex primarum tamen Sigillis unum erat paulisper ruptum alterum Ioannis Bertolff deperditum, loco tamen affixionis adhuc integro, Secundarum vero sigilla omnia integra, inter quae Bertolffs a modernis Bertoltfforum insignibus non diuersum conspiciebatur quae literae apud Dominum consulem et Scabinorum Magistrum loannem Wilhelmum de mulstro reperibiles sunt, in quibus inter scabinos primus ordine nominabatur Ioannes Bertolff; reliqui connominati confratres erant Gerardus Pael Iudex, Gerardus Beissel, Simon de Hochkirchen, Gerardus Ellerborn, Wylhelmus de Wylre, Ioannes Beissel et Hendricus de Hoochkirchen scabini, in secundis vero erant loannes von der Schmidden Iudex, Adamus de Haaren, Gerardus Elreborn, Wilhelmus de Wylre, Wilhelmus Colijn, loannes de Drimborn, Aegidius de Bischofstab.

       Sexto Chronicam Spirensem Christophori lehman lib. 4 cap. 4 rubrica de discrimine liberarum et Imperialium Ciuitatum pag. 289 ubi ad comitia Imperatoria Wormatiensia pro Cinitato Aquisgranensi anno 1495 Dominum loannem Bertolff laudabiliter deputatione functum esse legebatur.[2]

  1. Im Originale sieht in Folge Schreibfehlers: Domieellam Johannam.
  2. 1495 waren Herr Johann Bertolf und Meister Peter von Enden Stadt-Secretär, Gesandte zu Worms, zogen aber wieder ab, weil die Gesandten von Köln die erste Stelle unter den Gesandten der Freistädte einnahmen. (cfr. Lehmann l. c.)