Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/088

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[087]
Nächste Seite>>>
[089]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


desumpta una cum inciso insigni monocerotis in posteriores pedes erecti, quantum legi potuit sonat in haec verba: Ilic iacent Ioannes dictus Bertolff scabinus aquensis et Aleidis uxor eius scpulti anno Domini 1353 in vigilia natiuitatis Beatae Mariae. orate pro eis.

       14° antiquas sedis nostrae scabinalis Iudiciales et apud Dominum consulem Ioannem Wilhelmum de mulstrohe repertas literas undecim sigillis, inter quae tria deperierant, reliqua vero et praesertim Bertolffs, qui pro insigni erectum in posteriores pedes Monocerotem cum galea habebat, illaesa erant, munitas et anno 1420 sub 9 Iunij, in quibus inter scabinos Aquenses Martinus Bertolff recensebatur et connominabantur cum eo Henricus de Raedt vicepraetor, Willielmus de Pont, Nicolaus de Raedt, Gerardus de Wijlre, Wolterus Volmer, Anastasius de Segraedt, Matthias Durzandt, Gerardus Beissel de Heisterbach, Lambertus Bock et Petrus de Bucke scabini, confirmando anteriora quod nempe Bertolffi ante priuilegium Friderici tertii de anno 1454 uti vocamus de Bertolff urbem et scabinatum rexerint.

       15° ante praefatam chronicam Spirensem lehmanni lib. 2 cap. 21 rubrica de comitibus locum tenentibus etc. pag. 103 vers. in der Wahl hat man auf nachfolgende, Item lib. 4 cap. 2 rubrica: de aliquibus proprietatibus antiquarum ciuitatum Imperialium pag. 272 vers. die andere eigenschaft ist, ubi reperitur circa illa praefata tempora moris fuisse, ut illi, qui Ciuitates Imperiales rexerunt et sedes Iudiciales cohonestarunt, necessario debuerint fuisse orti ex nobili antiqua familia, Inducendo quod quia de Bertolff praecipuam Urbium Imperialium eiusque Iudicia antiquis illis saeculis coadministrarunt, nobili antiqua familia debuerint fuisse orti.

       16° Chronicam Noppij antememoratam lib. 3 num. 20 pag. 57 et 58 ubi in Priuilegio Imperatoris Friderici tertij de anno 1454 Scabinus Aquensis necessario de famigeratissimis et optime possessionatis antiquis familiis Aquensibus esse debebat adeo, ut iuxta authores Germanicos et antecitatum Lehmannum de alijs quam de antiquis nobilibus non potuerit fuisse dispositio, consequenter familiam de Bertolff cum ante temporis praefati priuilegii fuerit inter Rectores urbis et sedis scabinalis Aquensis debuisse fuisse in possessione bonae nobilitatis.

       17° In quorum corroborationem permisimus produci librum insignium suis coloribus depictorum omnium quotquot ordino ab anno 1300 fuerunt scabinorum Aquensium, qui liber ex archiuio Iudicii nostri est, in quo statim initio fol. 2 pagina recta, item folio 3 pagina recta, item fol. 6 pagina recta, item fol. 8 pag. versa,