Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/089

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[088]
Nächste Seite>>>
[090]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


item nono pagina recta, item undecimo pagina recta 19° pagina versa et sic septies inter praefata usque ad haec tempora insignia de Bertolff reperiuntur eiusdem coloris et modi, prout nunc portantur, et quae ad expressa in supra vers. 5to et 14to tactis literis scabinalibus et praesertim adhuc cum alijs valde integris anno 1500 3 martij erectis et apud saepefatum Dominum consulem de mulstro repertis, ln quibus saepe nominatus Ioannes adhuc ut scabinus subscribitur, contulimus et uniformia reperimus, nempe in iam statim dictis literis munocerotem in posteriores pedes erectum cum galea desuper piliolo et rursus praefato modo erecto monocerote, qui monoceros collatus ad monocerotem libri[1] insignium deauratus seu flauus est in campo azureo seu nigro, iuxta duo ultima insignia libri in piliolo eleuato margine flauo alias nigro monocerote desuper rursus existente flauo seu aureo. Denique

       18° Chronicam Aquensem Petri a Beck cap. 1 pag. 9, ubi de scabinali sede Aquensi conformiter ad suprafatum Lehnmannum in haec verba disserit: „equidem quondam militaris et Equestris ordinis et plurimos fuisse universos Iudicij huius assessores non est quod quisquam ambigat, hi subinde pro temporis exigentia in confinijs Vrbis domicilia sua tennere statis Iudicialibus aquis comparentes, quandoque ipsam incoluerunt ciuitatem etc.“ Et rursus pag. 10, ubi his verbis etc : „Ita et sors aquis factum, perseuerant enim etiam nunc in Urbe hae complura gentilitia nomina aedium quas olim nobilitas indigena vel finitima incotuit etc. et rursus infra: sunt et aliae quae partim interciderunt; partim adhuc supersunt priscae prosapiae Aquis et in viciniis celebres Rodenbergh, Morich, Zeuel, Seggradt, von Pont, Eichorn, Beissel, Colijn, Streithagen, Dobbelstein. Beulardt, Chorus sine Chorris, Haaren, von Bertolff qui dicuntur Beluen, Elreborn, Wilder sine Wylre, Stommel, Bock, Hartman etc. patritias stirpes etc. lubens volens praetereo“ etc.

       Et quia praefatus supplicans institit, ut quid Iudicio nostro super familia Bertolff de Beluen cognitum esse attestaremur, quoad personas vero nostras hic et in vicinia nomen Bertolff de Beluen communi fama, omni quod scimus tempore pro nobili reputatam et reputari audiuerimus, quoad Iudicij vero et sedis nostrae scabinalis Documenta Vrbis et alia Chronica etiam appareat familias eas, quae antiquissimis temporibus ludicia aut gubernacula vrbium Imperialium tenuerunt, et quae titulis Domicellorum circa ea tempora usi sunt pro nobilibus fuisse habitas et reputatas meritoque nune haberi debere et reputari. Iline est, quod in robur huius et omnium antedictorum

  1. In der Urkunde steht: librum.